- CHARITONIA
- CHARITONIAhoc est, inquiunt, nihil non festivitatis, et gratiae habens venale: ὤνιον enim venale signisicat. Sed profecto hoc ineptum et putidum est, et a Grammaricis confictum, quibus corrupta lectio imposuit. Ita enim scripsit Lucretius, l. 4. v. 115. ut et Gifanius edidit,Parvula, pumilio, Chartôn mia, tota merum sal.Ob venustatem puta, ac leporem. Quod non intelligentes correctores, bellum illud Charitoma commenti sunt. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.